Quaestionum paroemiographicarum capita selecta
6
videantur, tamen deterritus non sum quominus viam satis arduam ingrederer. Duae sunt res quas indagare mihi propositum est: primum rationem qua Zenobii auctores paroemiographos veteres composuerint, tum Diogenianeae rcepl Ttapotjjuwv disputationis fontes principales et proximos. In libello conscribendo ab Analectis Crusii profectus 'sum, ita ut hoc opus, quo ea quae de paroemiographis scimus tantum non omnia continentur, cognitum habere saepissime sit pernecessarium.
I. De veterum paroemiographorum vestigiis indagandis observationes.
§ 1. Demouis fragmentum (Mill. II 1 —28) retractatur et auctoritas eius defenditur.
In excerptis Athois paroemiograpliorum veterum placita qui primus secernere et colligere conatus est, Crusius, Demonianam separavit et Aristophaneam turbam initio libri II (Mill. II I—2B1 —28 et II 45 —65) *): nam paroemiograpbos vetustiores ita accurate excerpserit Didymus ad quem, quod recte Crusius monuit, referenda est haec provincia ut etiam in excerptis Zenobianis fragmenta veterum dignosci possint. Quod Crusii iudicium omnes viri docti taciti secuti sunt, excepto Ed. Schwartzio, qui diffidentius quam par est rem in suspicionem vocavit, et in Pauly-Wissowae lexico (s. v. Demon 6 = Y 142) adversarii sustinuit partes, turbamque illam proverbiorum Demoni vindicandam esse negavit. Cimi autem in fragmentis veterum paroemiographorum definiendis nos quoque inquirere nobis proposuerimus, baud abs re videtur quae oblocutus est Scbwartzius dibgentius retractare. Contendit Crusius Demoniana proverbia imprimis ex historia et rebus Atticis ducta esse Scbwartzius autem negavit e fragmentis quae nunc habemus comprobari posse ea maxima ex parte colorem Atticum habuisse. Sed metuo ne iniuste. Profecto proverbia Attica
1) Praeter Anal. erit, ad paroem. Graec. (Lips. 1883) cf. Die griech. Paroemiogr. (Verhandl. d. Philologenvers. zu Dessau, 1884) p. 221; x“pls bt-stç, Rhein. Mus. 40 (1885) p. 316—320; Nachtragl. üb. Demon ais Quelle der Paroemiogr. Philol. Suppi. 6 (1891 —93) p. 269—274; Aristophanes von Byz. bei Zenob. u, d. Vers. d. Maison. Philol. ib. p. 275—280 ; Sitzungsber. d. bayr. Akad. 1905, p. 798 1 ; alibi.