Bhagavad-Gita id est Thespesion melos sive almi Crischnae et Arjunae colloquium re rebus divinis

XXVIII PRAEFATIO

valde difficile esse ad diiudicandum, quid culpa scribarum vitiatum sit in textu, quaeque vetus et idoneis testibus historicis confirmata varietas scripturae. In talibis libris Indicis tractandis id omnino primo loco nobis agendum est, ul Lextum enarratorum ministerio usi et freti ad eam conditionem revocemus, quam ante oculos hi habuere. Hac laboris parte absoluta textus prodit incolumis, qui historicis fundamentis innititur eisque firmioribus, quo quum aetate tum numero maiores adsint interpretes. AL restat tamen alia laboris pars, eaque altioris indaginis, quam recusare non licebit ei, qui vere critici editoris officiis iusto satisfacere sibi proposuerit.. Absurdum enimvero foret credere, prorsus conira depravationem munitos remansisse libros Indicos et nullis mendis corruptos usque ad nos pervenisse; non ita esse, vel ipsi scholiastae testantur, varias lecliones commemorantes; quod quum faciunt, rarissime tamen iudicium suum de bonitate aul pravitate scripturae cuiusdam promunt, duas vel etiam plures explicare satis habentes atque immemores aut saltem non curantes, unam tantum inter varias lecliones veram esse posse; genuinam sceriploris manum rimari et vitia latentia delegere vix unquam animum inducunt, sed scriptura vulgata etiamsi mendosa acquiescere solent, eamque arüficio quodam inlerpretari. Cuius rei exemplum nolabile praebet distichon Gitae ultimum.

Haec si recte disputata sunl, consequitur, ut in quaestionibus criticis altioris indaginis tractandis coecam fiduciam Indicis scholiastis non habere debeamus, quod quum dico, non ita intellectum velim, quasi parvi facerem eorum commentarios, quos conlra aceuratissinie indagandos et diligentissime consulendos esse arbitror; verum ita faciendum nobis esse censeo, ul in eis ad nosiros usus adhibendis libero, sed sano et criticae artis