Opuscules et fragments inédits de Leibniz : extraits des manuscrits de la Bibliothèque royale de Hanovre, str. 117
CALCULUS CONSEQUENTIARUM 87 fiet termini hujus : homo Numerus characteristicus : + 13,8 — 5,7 sive : + 104 — 35.
Hoc unum tantüm in ista Numerorum efformatione cavendum est ne idem aliquis numerus in positivis et in negativis contineatur, id est ne positivus et negativus numerus dividi possint per << unum eundemque numerum, seu habeant > communem divisorem. Nam | si sic scripsis-
semus : animal rationale
TI 5 7 homo T 130 — 35
scripsissemus absurdum. Nam notio quæ significatur per $, contradictoria est ejus quæ significatur per — $. Itaque cum in rationalis notione positiva 10 contineatur 5, (nam 10 dividi potest per $ seu 10 fit ex multiplicatione $ in 2) seu cum in rationali ponatur $s ; in animali autem contra negetur 5, seu contineatur contradictorium ipsius 5, sequetur animal et rationale esse incompatibilia, adeoque hominem ex ipsis compositum implicare contradictionem, << quoniam ita tam positivus ejus numerus + 130, quam negativus dividi potest per 5 > quod cum falsum sit consequens est absurdam fore hanc exprimendi rationem, adeoque semper cavendum esse, ne numerus positivus et negativus habeant eundem divisorem.
Intellectis jam terminis sigillatim sumtis, videamus et quomodo conjungi possint, seu quomodo propositionum quantitas qualitas, et veritas < (in quantum id fieri potest ratione, seu numeris characteristicis) > dignoscatur. Nimirum generaliter omnis propositio falsa est, quæ cognosci potest sola vi rationis, seu quæ in terminis implicat; hæc est : in qua subjectum et prædicatum continent notiones incompatibiles, sive in qua duo quidam numeri characteristici diversorum terminorum < (subjecti unum prædicati alterum) > diversarumque notarum < (unum cum nota +, alterum cum nota, —) > habent communem divisorem. Exempli causa sit propositio :
pius est miser LOS 5
PHil., V, 8, f.25.
Lui © | ni À 10
25 verso.