Opuscules et fragments inédits de Leibniz : extraits des manuscrits de la Bibliothèque royale de Hanovre, str. 118
PuiL., V, 8, f, 25.
26 recto.
26 verso.
838 CALCULUS CONSEQUENTIARUM
Patet terminos + 1o (id est + bis 5) et — 5 esse incompatibles, significant enim contradictoria, ac proinde statim ex numeris ipsorum characteristicis patet propositionem cui hi numeri conveniunt esse fa/sam < in terminis >>, et contradictoriam ejus esse ex terminis veram.
| Porro anteauam specialibus Propositionum fermis secundum quantitatem et qualitatem suos numeros characteristicos accommodemus, illud in genere repetendum est, quod supra diximus, Notionem prædicati semper inesse subjecto aut ejus speciei. Hoc jam in Numeros characteristicos ita transferamus : Esto propositio Universalis affirmativa :
Omnis sapiens est pius ln ee CS Patet prædicatum inesse debere notioni subjecti per se sumtæ, < quia in omni casu inest >>, adeoque numeros characteristicos subjecti dividi posse per numeros characteristicos prædicati ejusdem notæ, ut : + 70 per + 10, et— 33 per — 3. Similiter : Omnis homo est animal rationale
OR CR patet + 130 dividi posse per + 13 et per + 10; et— 35 dividi posse per — 5 et— 7.
In Propositione autem Affirmativa particulari, quemadmodum supra diximus, sufficit notionem prædicati inesse notioni subjecti, additamento aliquo auctæ, seu prædicatum inesse speciei subjecti, id est characteristicos numeros subjecti multiplicatos per alios numeros reddi posse divisibiles per characteristicos numeros prædicati. Cumque id semper possit fieri, quilibet enim numerus << multiplicando > reddi potest per alium numerum quemlibet divisibilis; hinc patet propositionem particularem affirmativam semper habere locum; nisi aliqua ex supra dicto capite supra dictis* incompatibilitas seu pugna oriatur. | Exempli causa :
Quidam fortunatus est miser Sr) + S—14
1. | Omne animal non-homo est corpus sentiens non-rationale. l
i Omnis quinarius non binarius { ! Omnis quaternarius non-major denario. Est figuratus non-quadratoquadratus. è 2. Ces deux derniers mots devraient être effacés.