Platonis opera omnia : uno volumine comprehensa ad fidem optimorum liborum

XIV PRAEFATIO.

couave Segud xol wuyod, x«l nzdv)' occ Óvvdueg doyvodg jet , meouioviueva &me Sev — axeíQuc Us. Pro eo Par. A. 9c £vriorag vro ocuert x. v. . Proclus ivviorGv v0 o. Inde nos: vc &vvio váuevé vo oouari Scoud x. v. . Tta enim évviordueve et meQuoréuevc argute inter se opponuntur; sententia autem haec oritur longe sane aptissima: cogitans, ea, quae cum corpore aliquo coirent, calida atque frigida et omnino magnis viribus praedita, ubi extrinsecus illud cireumdarent, ipsi afferre interitum. Ceterum possis etiam refingere; c6 &vordrra ro oGuert, vulgata scriptura cum lectione codicis Parisini in unum coniuncta. Sed hoe utut est, illud quidem minime est credibile, ovorerg owuatt, h. e. composito, legendum esse, licet Proclus id vocabulum in commentariis interpretetur. Nimirum ille disputari omnino vidit de corporum compositione, ideoque hoc nomine arbitrio suo usus est; verum minus illud convenire ipsi sententiae rationi nobis plane persuasimus. Atque haec quidem de correctionibus mera coniectura admissis. Videmur enim vel his exemplis satis ostendisse, quomodo hac in re versati simus. Plura etiam dicenda forent de codicibus in conformanda philosophi oratione ad usum adhibitis. Verum de haec quidem re paucis exponere licebit. Etenim sufficiet, opinor, verbo monuisse, nos quum alibi tum inprimis in locis difficilioribus libros manuscriptos denuo consuluisse, si forte fieri posset, ut aliquid in melius mutaretur. In qua re nos libere fatemur eam sequutos esse rationem, ut, quamvis codicibus melioribus tribueremus plurimum, tamen nec reliquorum librorum auctoritatem negligendam duceremus ideoque singulas lectiones per se spectaremus atque sua dignitate aestimaremus. Vehementer enim errare illos arbitramur, qui optimos codices tamquam unicos veritatis testes ubique coeca fide sequuntur eorumque auctoritati sese totos veluti mancipant. Nam primum quidem ne illi quidem apertis atque manifestis erroribus liberi et immunes sunt. Deinde saepenumero habent lectiones speciosas quidem, sed tamen eas, quae, ubi diligenter eum aliorum librorum scripturis comparentur, his sine dubio posthabendae videri debeant, utpote subtilitate, elecantia, virtute denique alteris multum cedentes. Accedit ad haec, quod innumeris locis non optimi, qui putantur, sed deteriores libri i1 sunt, qui uni atque soli veram Platonis manum conservaverint. Ex quibus omnibus efficitur, ut in refingendis Platonis verbis prudens quidam variarum lectionum delectus habendus sit, qui quum libros praestantiores pro sua quosque dignitate aestimet, tum reliquorum quoque testium suffragia iusta lance ponderet et examinet. Quod quo iure ita statuamus, videmur dudum ostendisse in Iahnii et Klotzii Ànnalibus a. 1835. quo loco Euthydemi a Winkelmanno editi censuram egimus,