Platonis opera omnia : uno volumine comprehensa ad fidem optimorum liborum

PRAEFATIO. XV

possumus item nune copiosius demonstrare, posteaquam libros Platonis denuo ea mente lustravimus, ut quantum singuli codices ad conformandam refingendamque Platonis orationem momentum faciant, certius exploraremus. Sed post ea, quae de his rebus ad singula Platonis opera in Commentariis nostris Gothanis plurimis locis exposuimus vel postero tempore exponemus, non videtur necessarium peculiari disputatione hane materiam illustrare. Hoc unum igitur denuo profitemur, nos ubique inprimis in locis dubiis et controversis ita instituisse, ut eas lectiones susciperemus, quae sua ipsarum praestantia maxime commendari viderentur.

Sed satis haec de consilio, quod in adornanda hae operum Platonicorum editione secuti sumus. Nam illud quidem vix opus est monere, etiam id nobis fuisse propositum, ut verba philosophi quam accuratissime typis describerentur. Quod negotium si cessit feliciter, id inprimis etiam debetur industriae ac diligentiae virorum praestantissimorum, C. H. Weisii, eheu, dum haec scribimus, iamiam vita defuncti, e& Car. Guil. Landsehreiberi, qui nobis in corrigendis speciminibus typographicis auxilio suo affuerunt. Quo nomine iis gratias quas possumus maximas et habemus et publice agimus.

Ceterum faxit Deus, ut opera nostra quam plurimis prosit et ad iuvanda elegantioris doctrinae studia utilis reperiatur.

Scrib. Lipsiae Kal. Iun. A. MDCCCL. G, STALLBAUM.