Quaestionum paroemiographicarum capita selecta

7

a Demone potissimum collecta esse quivis putaverit: nam conscripsit Demo Atthidem, non scripserunt ceteri paroemiographi. In Atthide, quod Crusius iam praedicavit, summam rei in eo posuit Demo, ut „ legentium aures lepido susurro permulceret” (Anal. p. 150), et oh eam causam fieri vis potuit, quin opus eius proverbiis esset repletum : testimonio sunt similia opera historica quae philosophi peripatetici, Demonis coaevi, conscripserunt, et quae proverbiis abundabant, v. praesertim Crusium, Anal. p. 82 sqq. Ne in Aristotelis quidem ’Alhjvacov TOÀcma talia desunt, velut illa historiola qua xai acpaxsXoc TïOLOûa’ àxéXeuxv proverbium illustratur (c. 16). Itaque cum in collectionem multa proverbia transportare potuerit Demo, qui ea non atticissent ? Graviora sunt quae docemur ipsis veterum fragmentis : nam Theophrasti Clearcbi Chrysippi Aristophanis Aristidis certa si inspexeris fragmenta, nullum Atticum invenies proverbium. Licet hoc casui sit tribuendum, sed etiam in toto corpore Zenobiano non multa reperies Attica. Sunt enim: Mill. I 8, 30, 81, 37, 40, 43, 48, 64? 69? 71, 73, 74, 75, 77, 89 II 2,4, 6, 11, 12, 13, 14, 15, 19, 20, 24, 33, 67, 91, 94 111 77, 90, 166. Vides ea frequentia non esse, nam in proverbiis Athois —■ si excipis ea quae Crusius Demoni vindicavit 2O vel maxime 22 leguntur. At vero Demonis fragmenta certa si inspexeris, tria certe Attica sunt (Mill. II 6 eòpevénT spoç Kóopou, 12 stç ’A-fifj vaç x ), 181 o£vórj X7)v x a P«°pav), tria autem ex historia Attica sumpta esse opinor (sehol. Pind. Nem. VII 155 = Demo fr. 9M. a Atôç B 911 = Demo fr. 14 M. xfjv Supaxouatwv oexaxrjv, schol. Aristoph. Plut. 1000 = Demo fr. 10 M. rraXac uox’ paav fiGoupoc MArjocot, hoc ad Persicum, illa ad Peloponnesiacum bellum pertinent). Itaque de proverbiis Atticis recte iudicavit Crusius; color quidam Atticus proverbiis Demonianis abiudicari non potest. Sermone et narrandi arte Demoniana separari posse contendit Crusius; quod Schwartzius in dubium vocavit. Inspicias velim nonnulla veterum quae novimus proverbia:

1) Negavit Schwartzius hoc proverbium Demonis esse; sed videas velim ipse quomodo seee res habeat:

Mil. II 12 yXaùg slç ’A9-r;vaç- èrcl xrâv &xP'' ! ; o ' cou ê l|J.îiop£aç àYÔVTtüv, èrcetSv) TÒ Çfflov Tiàvu IraxcopiâÇst toîç ’AS-rçvatoiç. Schol. Aristoph. Av. 301. A-rçpcDv 5é cprjaiy stt où ToûÇtioupôvov TtXrj&uo.v-coç è v xf) nóX e i, àXXà y.al ôxi xoû vo[i£o|iaTog cet.

Quae litteris expressa sunt obliquis, nonne tibi ea quoque Demoniana videntur? Num mirandum est, quod altera explicatio in Athoo desideretur, cum proverbia Athoa omnino mutilata sint et decurtata?